Abstract
In libro suo cui titulus Discursus de metaphysica Leibnitius quaestionem movet, quomodo homo in mundum harmonia gaudentem praestabilita agere debeat eiusque bonitatem, quo melius se explicet, adiuvare. Responsio ab eo allata vero discrepantiam quandam prae se fert ad docendum valde utilem. Una ex parte enim Leibnitius docet dari ordinem naturalem a Providentia firme constitutum, altera ex parte tamen suae aetatis doctrinam profitetur, scil. mundum agentibus humanis, ut technologiae cultoribus, infinitas praebere possibilitates. Aliorum Leibnitii textuum perscrutatio necnon eorum cum Aristotele, S. Thoma, I. Kant comparatio revelat, quam acriter Leibnitii in mente veneratio antiquae et a maioribus traditae rationis philosophiam naturalem colendi, quae est scientia pure speculativa, pugnat cum ipsius dedicatione ad modernam notionem naturae dominationis, quod propositum e contra est valde pragmaticum ac transformativum.In the Discourse on Metaphysics Leibniz addresses how human beings ought to intervene in a preharmonized world and contribute to the unfolding of its goodness. His view exhibits an instructive tension between belief in a providentially fixed natural order, on the one hand, and, on the other, a characteristically early modern belief in a world of infinite possibilities for human actors, that is, developers of technology. Other texts in Leibniz, as well as comparison with Aristotle, Aquinas, and Kant, helps to reveal the extent to which Leibniz is torn between venerating the ancient tradition of natural philosophy, a purely “contemplative” discipline, and embracing the modern project of mastery of nature, a pragmatic and transformative enterprise.