Abstract
Atque etiam in ipsis uocalibus grammatici est uidere an ahquas pro consonantibus usus acceperit, quia ‘iam’ sicut ‘tarn’ scribitur et ‘uos’ ut ‘cos’, at quae ut uocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut ueteres scri-pserunt, qui geminatione earum uelut apice utebantur, aut duas,—nisi quis putat etiam ex tribus uocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur. quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum uocalibus in se coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. atqui littera i sibi insidit— ‘conicit’ enim est ab illo ‘iacit’—et u, quo modo nunc scribitur ‘uulgus’ et ‘seruus’. sciat etiam Ciceroni placuisse ‘aiio Maiiamque’ geminata ‘i’ scribere: quod si est, etiam ‘i’ iungetur ut consonans